Dixitque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et faciam signa, quae narres filiis, et nepotibus, ut sciatis quia ego sum Dominus. Et ingressi dixerunt regi: Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam cras locustas in fines tuos, ut comedant quod residuum est grandini. Egresso Moyse dixerunt servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, quia perit Aegyptus. Et revocatis illis dixit Pharao: Quinam sunt qui ituri sunt ad sacrificandum? Et ait Moyses: Viri et mulieres, senes et parvuli, cum ovibus et armentis. Et respondit: Cui dubium est quod pessime cogitetis. Non fiet ita, sed ite, viri tantum; hoc enim petistis. Et ejecti sunt a conspectu ejus. Et extendit Moyses manum super terram Aegypti, et induxit Dominus austrum die illa et nocte. Qui levavit locustas, et sederunt innumerabiles in cunctis finibus Aegypti, et devoraverunt omne virens in lignis et herbis. Dicitur autem locusta, quasi longa hasta, quia longiora retro habet crura. Festinusque Pharao vocavit eos, et ait: Peccavi in Deum vestrum. et in vos. Orate pro tollenda peste etiam hac vice. Et egressus Moyses oravit Dominum. Et flavit ventus ab occidente, et projecit locustam in mare Rubrum. Et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit Israel.